monumenta.ch > Plinius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 28
{X} infestantur plurimis vitiis, scabro ferumine, maculosa nube, occulta aliquando vomica, praeduro fragilique centro, item sale appellato. est et rufa aliquis robigo, aliis capillamentum rimae simile. hoc artifices caelatura occultant. quae vero sine vitio sint, pura esse malunt, acenteta appellantes, nec spumei coloris, sed limpidae aquae. postrema auctoritas in pondere est. invenio apud medicos, quae sint urenda corporum, non aliter utilius uri putari quam crystallina pila adversis opposita solis radiis.